# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 12

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CONSPECTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/12

Et quaenam est caussa, quod ex gravi iracundia paralytici nonnunquam nascantur affectus? nisi quod per illam fortior nervis, vasisque inferatur strictura, eam humorum producens stagnationem, quae influxui fluidi nervei intercipiendo existit opportuna. XXI. Omnes hae huc usque recensitae caussae eo certius, eoque faci7) Flaccidilius vim suam pernitialem exferent, si praesto jam fuerit cerebri tas cerebri & debilitas flacciditas, generisque nervosi debilitas. Si enim laxiores sunt nervosae partes; irruptioni humorum, minus resistere valent & sic hogeneris ner rum stagnationi pariter ac extravasationi mirum quantum favent. vosi. Et colligitur quidem haec debilitas nervorum ex caussis antecedentibus: quorsum pertinent aetas senilis, temperamentum sanguineum, & inde pendens habitus corporis laxus, mollis & spongiosus; vita sedentaria & otiosa, potus parcior, vel cerevisiae crassioris ac lupulatae, atque vinorum largior usus, diaeta lauta, multarumque epularum, somnus nimius pariter ac immodicae vigiliae, multae meditationes, & lucubrationes, veneris saepe reperitum exercitium, diuturnus moeror, tristitia, habitatio in locis udis frigidisque & hiemalis tempestas. Sic enim debilitatis corporibus vel levissima caussa, quam vix attenderes, ad paralyses & apoplexias disponere valet; quemadmodum ex observatiore in CONSVLT. MED. Tom. I. Cafu XVIII. recensita patet, ubi quis ex potu aquarum Selteranarum, licet eas rite & corpore bene praeparato adhibuerit, nihilo secius in apoplecticum insultum, & hinc relictam spuriam incidit paralysin. XXII. His de hemiplexia potissimum praemissis; restant quaedam Aethiolode paralyseos particularis speciebus dicenda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
