Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 124
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Puella septem annorum, debilioris naturae &tenerrimae corporis constitutionis, faciei lividae &cachecticae, flavescente saepius colore tinctae, incidebat aliquando in febriculam, dorsi capitisque dolore, &si corpus erigebat, vertigine stipatam. Tertio ab invasione die, tota cutis punctulis asperis &rubicundis referta cernebatur; quorum ulterior efflorescentia remediis temperantibus, leniterque expellentibus, &temperato regimine adjuvabatur. Neque tamen minus hae maculae mox cum sensu horripilationis evanescebant, mox cum magno cutis ardore rursus prorumpentes. Conquerebatur insuper de magno capitis &oculorum, praesertim circa septimum diem, exacerbato dolore; &quum postea ab hoc convalesceret affectu, subito omni privata visu, nihil prorsus videre valuit. In oculis externe nihil videbatur vitii; nisi quod pupilla paulo amplior &magis dilatata compareret. EPICRISIS. Affectus, qui post se traxit guttam serenam, est purpura; infantibus praesertim cachecticis, qui ob ventriculi imbecillitatem &bilis inertiam, ingentem feri impuri contrahunt copiam, admodum familiaris. Purpura enim ex sero impuro acri in glandulosis ductulis stagnante, quod febrili commotione ad habitum corporis protruditur, originem trahit: cujus seri copia si justo major, &natura imbecillis est, seu, quod idem est, si corpus debiris motibus, illud expellendi destitutum fuerit; fit inde, ut partibus etiam solidis a succis vitiosis hinc inde stagnantibus, easque vellicantibus labes affricetur. Quare observamus, tusses diuturnas, phthises, febres lentas, diarrhoeas, capitis dolores, hemicranias &c. illum affectum non modo comitari, sed eidem quoque supervenire. Ex quo facile colligitur, delapsum in nostro casu ad caput, &praesertim nervos opticos serum guttam induxisse ferenam. Cujus curatio in eo potissimum consistit, ut corpus a colluvie serosorum ac purpura infectorum succorum liberetur, eorumque moles a capite derivetur. Quo scopo praeter interna sanguinem mundificantia, decocta diluentia, diaphoretica &laxantia, mira virtus in veficatoriis reposita est, dummodo tempestive adhibeantur: quae revocando ad cutaneum corticem serum acre, illud capiti subtrahunt. Praeterea, eo est annitendum, ut per balsamica ac temperata stomachica, ventriculo robur ac virtus digestiva restituatur; &sic generosus chylus, laudabilesque succi generentur.