# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 126-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/126-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/126-2

OBSERVATIO IV. Infans trimulus, cum vix anni quadrantem attigisset, variolis erat correptus; quae non legitimam suppurationem passae, nec rite efflorescentes, tertio post die rursus evanuerunt. Abhinc vacillante sanitate saepius adflixerunt catharrales molestiae; & ante annuum tempus abdominis quaedam accessit durities. Contra hanc praeter alia medicamina datum fuit vomitorium, idque intra unam hebdomadem bis repetitum: unde spontanei vomitus, & alvi fluxus exceperunt, perque decem inhaeserunt dies. Tum conquiescentibus his excretionibus, abdomen quoque detumuit; sed virium summus languor guor successit, & non obstante cum adpetitu, tum somno integro diu continuavit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
