# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 126

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/126

EPIGRISIS. Quanta serum acre, quod sub exanthematibus purpuraceis ad corporis peripheriam protruditur intra corpus retentum, machinari valeat mala: praesens quoque testatur morbi historia. Saepius fit, ut illud per aliquod tempus in corpore delitescens quiescat, & non nisi accedente quadam occasionali causa, suam exercere incipiat tyrannidem. Talis causa in nostro casu duplex fuit, nimirum refrigeratio, & mentis commotio: qua utraque gravis spasmus nervoso generi inductus, & hoc cutaneum corticem afficiente, humores noxii majori copia ad interiora, & caput potissimum compulsi fuerunt. 2) Meretur itaque, quae hic occurrit coecitas, vocari spasmodica; eo quod a spasmo externarum & infernarum partium, humores sursum commoti strictura fortiori & cerebri membranas, unde epilepsia nata, non minus ac oculorum membranas nerveas adfecerint. Hinc factum est, ut, postquam larga accesserat sudatio, inde serum acre evacuatum, spasmi relaxati & ideo cuncta mala depulsa fuerint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
