# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 127

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/127

Novissime plenaria visus abolitio, oculis illaesis existentibus, supervenit; corpus, licet satis musculosum, adeo tamen debile ac languidum est, ut si ex lecto attollatur, artus quasi collabi videantur; sinistrum brachium frequens tremor occupat; caput est tumidum, & loquelae summa difficultas. Alvus satis libera, & adpetitus integer est; sed nares perpetuo siccae, & crebri urgent sudores. EPICRISIS CVM CONSILIO. Adfectionum, quae in praesenti casu variolas subsistentes exceperunt, causa est plethora serosa; siue seri atque lymphae spissae ac impurae magna per totum corpus abundantia; quae plerisque infantum familiaris esse solet. Hinc catharrales aurium, narium, oculorum, capitis &c. defluxiones in nulla aetate magis frequentes deprehendimus, quam infantili & puerili. In nostro quidem aegrotante variolarum subsistentia primam consequentibus malis dedit occasionem: excrementitii enim humores, qui per hoc exanthematis genus alias excerni solent, pustulis ob nativam forte generis nervosi debilitatem non rite extrusis intra corpus retenti, inquinarunt serosum & lymVnde originem traxerunt catharrales afphaticum laticem. fectus, abdominis durities, & facta materiae serosae ad cerebrum & medullam spinalem metastasi, variarum partium resolutiones paralyticae, ut oculorum, linguae nervorumque ad brachia & pedes tendentium. 2) Curatio tanti mali solis ferme internis perficienda est remediis, & quidem talibus, quae visciditatem lymphae resolvendi, ejusque nimiam molem consumendi facultate pollent. Consultum igitur duco, ut sequenti procedatur ratione: Purgato per pulverem Cornachini corpore, omni mane sumatur pulvis ex cinnabaris optime praeparatae granis quinque, lapidum cancrorum granis octo, & mercurii dulcis grano dimidio confectus; quo per sex dies usurpato, iterponatur iterum laxans; tumque per sex rursus dies sumto pulvere, repetatur laxaus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
