# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 128-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/128-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/128-2

OBSERVATIO Duodecim annorum puer, ante aliquot jam annos catharris, coryzae, tussi, obnoxius, ingruente tempestate valde humida & aquilonia corripitur iterum catharrali febre; quam nono die acerbus capitis & oculorum dolor excipiebat, & tandem plenaria sequebatur coecitas. In oculis nihil adparebat vitii, nisi quod pupilla adhuc se contrahebat, & puerlucem a tenebris distinguere poterat: ceterum vero & adpetebat bene & egerebat rite. Postquam igitur per integrum semestre, frustra usurpatis varii generis medicaminibus, hoc affectu laboravit, & nostrae curae traditus fuit; nihil adhibuimus, quam pilulas nostras balsamicas, qvavis semel hebdomade adsumendas, & externe linteum balsamo vitae nostrae madidum bis de die fronti & temporibus adplicari curavimus: unde, favente divina gratia factum est, ut intra paucas hebdomades omnem recuperaverit visum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
