# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 129

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/129

EPIGRISIS. Praesens serena gutta videtur tantum esse spuria, quae a defluxione seri, partes nervosas visui dicatas obsidente proficiscitur. Nervus enim opticus, quatenus intra cerebrum continetur, in tali casu ab omni fere liber est laesione; & adducit adhuc fluidum tenuissimum ad partes oculi nervosas: quae tamen a serosa colluvie hinc inde compressae, ad recipiendos solis omnes radios, & efformandam perfectam visionem haud idoneae sunt. Et hinc observamus frequenter, quod infantes ac pueri nimium pituitosi & catarrhalibus affectibus divexati, ejusmodi imminutiones & visus & auditus patiantur. Quo in casu solemus quidem remediis anticatarrhalibus uti; sed cum haec in praesenti puero sufficienter fuerint usurpata, nihil restitit, quam ut roborante ac nervino remedio, quale est nostrum vitae balsamum stagnantes succi discuterentur, & infirmae roborareatur partes. CAPVT. V. VISUS IMBECILLITATE EX LIPPITUDINE ET SUFFUSIONE. THESES PATHOLOGICEAE. VNter morbos oculorum, qui ex nervosarum partium atonia nascuntur, praecipuos, lippitudo, quam Graeci ἐπφοραν vocant, primas tenere videtur. Est haec salsa & acris laticis cum pruritu, dolore & rubore ex oculis fluxio, cum hebetudine eorum juncta (H.ffn. Syst. T. IV. P. 4. Levior species, quaenam sit: Distinctio 1) a sugil. latione. a) ab ophthalmio. Subjecta, quae corripit. Anni tempora quibus invadit. II. Levius hoc malum existit, si in oculi bulbo nullum quidem comparet vitium, palpebrae tamen tument & rubent, fluxio lentescit inque lermas densatur, quibus palp brae subinde noctu conglutinantur & si hoc ipsum diutius durat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
