# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 13

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CONSPECTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/13

Ex iis maximam megia paraly retur attentionem, quae inferiores corporis partes, vel cura peseos, quae desque solum, vel abdomen quoque & omnes, quae infra diaphrag artus infema sitae sunt, partes simul afficit, salvis, quae supra sunt, regionibus riores ocPosteriori casu caussa in medulla spinali circa priores lumborum cupat. vertebras haeret: quod binis sectionibus hoc malo demortuorum, A. N. C. Vol. II.obs. 51. & 120. insertis egregie monstratur. Priori medulla spinalis circa primam lumborum vertebram conquassata, & ultra medium crassitiei soluta; in altero a dicta vertebra per totam inferiorem spinam tota flaccida, ac penitus exsucca fuit, adeo ut inter eam, & osseam theeam notabile intercesserit spatium. Oritur hoc vitium 1) a caussis externis violentis, fractura, luxatione, vel vulnere spinae, medullam simul afficiente; quales bini casus exstant in A. N. C. Cent. X. obs. VI.I. & dec. I. anno IIl. obs. 66. 2) a caussis internis, maximeque rheumaticis ac convulsivis dorsi affectibus; ut testatur casus. supra ex A. N. C. vol. Il. obs. 102. allegatus, lectu dignissimus. XXIII. Interdum caussa haeret intra os sacrum, tumque morbus Aethioloambulandi impotentia, & crurum pedumque resolutione se gia paraly prodit. Hoc malum nonnunquam est nativum, & praeterna seos cruturali medullae intra os sacrum contentae nitititur constitutiorum. ne: quales casus ex tumore intra thecam ossis sacri connato, & tandem exulcerato lethales recensent HIST. MORB. WRATISL. anno 1701 pag. 68. seqq. Idem contingit post febres acutas, male solutas, nec non intermittentes, si quis malo victu utatur animique indulgeat pathematibus; ubi caussa est ferum vitiosum per metastasin ad medullam ossis sacri devolutum, eam comprimens. Eidem malo obnoxiae sunt feminae post laboriosum partum, abortum, & retenta lochia; nec alia subest caussa, nisi sanguis per spasmos ad os sacrum copiosius delatus, ibidemque stagnans, & nisi medela feratur, tandem serosam portionem per vasorum porulos dimittens.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
