Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 130
Unproofread scanNot analysed yet
III. Differt hic affectus a sugillatione, in qua oculi album quandoque totum, per omnem sui ambitum, quandoque etiam ultra hunc &iridis circulum, rubrum apparet &omnia, quae adspiciuntur, rubra videntur. Fit plerumque a causa externa, ut contusione, &a stagnatione in minimis vasculis sanguinis, epiphora vero a lymphae stagnantis effusione. Differt quoque ab inflammatione oculorum, sive ophthalmia, in qua major dolor &ardor &ingens ad lucis accessum exacerbatio cum febricula &metu suppurationis observatur; nec minus eistat in eo, quod epiphora diutius duret, ophthalmia celerius dissipetur. Solenne hoc malum est infantibus &pueris, si caput aurae frigidae exponunt, vel catarrhis, vel capitis tinea laborarunt, praepostere ea sanata. Invadit dein maxime eos, qui tumoribus glandularum in collo, vel circa aures afficiuntur, neque prius discedit, quam sublato tumore &reddito liberiori lymphae per glandulas transitu. Frequens etiam lippitudinis genesis post variolas &morbillos, quod in his ob aestum &ebullitionem succi temperatam diathefin exeunt &impuram, viscidam ac salsam contrahunt, quae nisi morbo superaro per convenientia depurantia corrigatur, non modo lippitudinem sed &alios diu durantes morbos post se trahit. Datur praeterea lippitudo, quae epidemice infestat &insuetas ac inordinatas temporum anni constitutiones sequitur, maxime vernali &autumnali tempore: &atmosphaerae, exhalationibus subtilis acrimoniae refertae vitio debetur, quo tempore etiam ex eodem fonte prodeuntes morbi, ut rheumatismi, gravedines, impetigines ac vitiligines, pustulaeque in cute ulcerosae regnare solent.