# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 131

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/131

Circa solstitium aestivum ego quoque saepius idem malum ortum observavi. Ipsa sedes mali potissimum est in glandulis, quarum va- Sedes ciurriae sunt in oculo. Maxima harum lacrimalis dicta in orbita dem anatosupra angulum minorem collocata est, & manifestum primum mice defaciente STENONE, ex sex septemve ductulis, inter palpebramonstratur. rum membranas decurrentibus & non longe a ciliis totidem distinctis osculis hiantibus, serum lacrim ale salsum fundit, quod a punctis lacrimalibus absorbetur & per peculiarem ductum ad nares fertur. Dein in cantho oculi majori plures acini glandulosi consistunt, qui glandulis sebaceis accensentur & serum lentescens plorant. Sub palpebris etiam delitescunt glandulae, ab inventore Meibomianae vocatae, & a MORGAGNI in sebacearum numerum relatae, quae juxta dorsum palpebrae eleganti ordine positae, ad limbum hujus osculis hiant, e quibus stillare videtur illa, quae in oculorum morbis palpebras conglutinat materia. VII. Jam, quandocunque excretoria haec glandularum, ex ner Vnde veniveis & fibrosis tunicis conflata organa a sero subtili acri, vel etiat effusio am ab acribus effluviis arroduntur, nerveae glandularum memseri salsi. branulae crispantur & spasmodice contrahuntur, ut sanguinis per arteriolas advecti refluxus, ob venas constrictas, minus libere fieri possit, sed tubuli glandulosi a secedente sub mora hae sero, plus justo amplientur, & hac ratione ingens fiat seri salsi lacrimalis §. VIII. effusio. Ruborem & dolorem jungi, acrimoniae humoris effluenVnde rubor tis tribuendum, cui saepe tanta salis acris copia instar ammo& dolor. niaci, praesertim in scorbuticis inest, ut ex drachma una seri in lippitudine effusi, grana duo salis muriatici acerrimi, leni tantum evaporatione, obtinuerim, quod tamen ratione odoris & saporis multum differt a sale illo, quod post urinae exhalationem 132 CAP. V. De visus imbellicitate ex llippitudine onem restat, luculento indicio, peculiarem plane & mechanicam esse glandularum & oculi tubulorum excretoriorum structuram, ut serum salsum sine contagio sulphuris foetidi, ut in urina & sudore sit, admittat. Quasdam notas, ex quibus quid eventurum fit colligere possimus, quam optimo tradidit CELSVS Libr. VI. cap. VI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
