Latin
CVRATIO CUM CAUTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 138
Unproofread scanNot analysed yet
4) de mittatur, vel prius in supericribus &dein in inferioribus locis vena tundatur; ceterum vero semper sanguinem in loco propinquiori detrahere e re erit. Posthaec haud minoris usus sunt leniter ex rhabarbaro &foliis sennae evacuantia, aut nostra vel alia methodo confectae pilulae balsamicae. Nobis in memoria sunt exempia, ubi ejusmodi visus obfuscationes per interualla remittentes &redeuntes cum adspectu humorum in oculo turbidorum divina adjuvante gratia feliciter expugnavimus. Quodsi enim humorum incursus ac impetus a capite &oculis ad alia loca divertitur &humores crassi, impuri per convenientia remedia educuntur, fit omnino, ut per abducentia vascula, quae HOVIVS nervoso-lymphatica vocat, impuri succi absorbeantur &per adducentia puri advehantur, atque hac ratione pristina humoribus claritas reddatur. Per analeAt vero ut supra dictum est, ingenti virium jacturae, vel ptica. defectui laudabilis lymphae ad humores oculorum nutriendos necessariae, origo plerumque hujus mali debetur. In ejusmodi vero casu analeptica &conveniens victus ratio, fugiendo omnia, quae pravos &spissos ingignunt succos, plus valent &praestant, quam ingens collyriorum vel aliorum medicamentorum apparatus.