# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 139-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/139-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/139-2

OBSERVATIO II. Serenissimus princeps, annorum sexaginta, robusti & be- Visus obnune valentis corporis, per viginti & ultra annos, mense Junii, bilatio perisingulis fere annis, gravi & acri oculorum fluxione cum rubo-edica. re, dolore & visus obnubilatione ad sex interdum septimanas moleste perseverante torquebatur. Postea sponte cessavit malum. Ad avertendam hanc molestissimam passionem claros & peritos consuluit medicos, qui multiplici medicatione vsi sunt, quae in sanguinis detractione per venaesectionem in brachio, in fronte, per hirudinum applicationem circa aures, & scarificaApposita quoque sunt tione in nucha & dorso consistebat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
