# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 139

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/139

Verum enim vero, graves adhuc morbi supersunt reliquiae, quarum hae potissimae observantur: Visus tam imbecillis est, ut litteras cognoscere nequeat, oculi perpetuas fundunt lacrymas, & dexter imprimis noctu adeo conglutinatur, ut mano vix aperiri queat. Praeterea dextrum brachium spuria paralysi erat resolutum; siquidem manu nec arripere, nec tenere quid valet. EPICRISIS CVM CONSILIO. Nullae equidem manifestae hoc in casu occurrere videntur causae, quae recensita mala generare potuissent: at qui ad aetatem aegrotantis, & tempus, quo aegrotare coepit, respexerit, illius morbi sufficientem inveniet rationem. Senes enim licet illibata gaudiant sanitate, per naturae tamen necessitatem corpus debile tandem nanciscuntur, indeque notabilem ad morbos acquirunt proclivitatem. Cui cum accedat aëris frigida & hiemalis constitutio, quae morbis paralyticis ac soporosis prae aliis favet; ex facili potest fieri, ut ejusmodi affectibus praeter spem & opinionem corripiantur. Quo magis autem his in subjectis causae morborum sunt intrinsecae ac velut naturales: eo difficilior est curatio. Validiora enim & generosa cuncta exulare oportet remedia; & non nisi ea conducunt, quae roborante ac nervina virtute debilitatis succurrunt partibus. In praesenti ergo casu, praeter blanda laxantia, & elixir nervinum, praescripsi balsamum vitae meum, idque & externo, nucham & tempora inungendi, & interno usui, mane aliquot guttas ex infuso melissae capiendi, commendavi; atque hoc praestantissimo remedio per mensem & ultra usurpato, adfectus hic evanuit & vires egregias senex recipere coepit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
