Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 14
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Notabilis porro est brachiorum paralysis, quae si colicam anodynis ac opiatis intempestive cohibitam sequatur, dicitur paresis ex colica. Caussa est serum vitiosum acre per metastasin ad nervosas brachii &potissimum carpi partes delatum; &legere licet binos notabiles casus, unum de tali paresi post colicam opiatis sopitam sequente in A. N. C. dec. III. anno VII. append. ad obs. 308. alterum de paresi ex colica per vini lithargyrio dulcificati potum producta ibid. anno IV. obs. 30. Familiare cumprimis malum est metallurgis, saturninas mineras tractantibus; e quarum inimicis vaporibus in colicam, pertinacissima alvi obstructione stipatam, &ex hac in paresin incidunt, qui morbus vocatur die Huͤtten-Katze. Eadem brachiorum paralysis alias quoque agnoscit caussas; &interdum a scorbutica humorum diathesi suboritur, sicut casus A. N. C. dec. I. anno III. obs. 234. insertus docet. Nonnunquam caussa haeret intra vertebras cervicis, &dorsi superiores; ex quibus nervi tendunt ad brachia. Talem ab ictu lapidis in cervicem subortam annotavit FORESTVS lib. X. obs. 95. Eadem supervenit quandoque hydropi; annotante CAROLO PISONE tr. de morb. ex serosa coll. Sect. III. C. VII. p. 243. ubi caussa lymphae intra vascula membranam nervorum perreptantia ob impeditum ad thoracicum ductum iter stagnanti, nervosque comprimenti debetur. XXV. Quod prognosin affectuum paralyticorum attinet; scire licet apoplexiam spasmodicam, &hemiplexiam sanguineam curatu quidem faciliores esse; at, nisi praecaveantur saepius reverti, &tandem in ipsam cerebri terminari solere haemorrhagiam.