Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 140
Unproofread scanNot analysed yet
veficatoria &setacea nuchae, sed omnia irrito plane effectu. Nam appropinquante solstitio aestivo protinus malum celerrime oculos occupabat. Narravit mihi serenissimus hunc casum, eoQuaesivi demque malo denuo affectus confilium a me petiit. ex eo, an nunquam usus fuerit pediluviis; id quod vero factum esse negabat, praesertim quum non perspicere possit, quomodo laesis oculis succurrere valeant. Ego vero in multis &permagnis oculorum vitiis mirabilem me adnotasse eorum effectum affirmavi, &ut eorum usum admitteret maximopere suasi. Annuebat consilio, &postquam modum praeparandi &applicandi illum, qui ab ejus fervitio erat, edocui, bis de die mane &ante cubitum illis usus, intra trium dierum intervallum tam praesens &efficax levamen expertus est, ut oculis claritas, mox evanescentibus dictis incommodis, restituta fuerit. Quem auspicatissimum effectum mihi nunciavit laetissimus. EPICRISIS. Ad illustrationem hujus casus adhuc pertinet, personam hancce serenissimam mane a multis retro annis nudis pedibus, nec tecto satis abdomine per aliquot horas sub dio ambulasse; idque maxime aestivo tempore. Ex quo jam facile rationem adparere existimo, quare hic affectus quam maxime circa tempus solstitiale afflixit, sub quo ingens aestus auctiori intestina agitatione humoribus particulas salino sulphureas acres ingignit, quarum exitus per infimas &extremas partes frigore praeclusus ejusmodi metastasin ab exterioribus constrictis ad caput &oculos, jam ad receptivitatem promte dispositos, producit. Cum vero pediluvia opportune adhibita insignem transpirationem, quin etiam interdum sudorem movendivi polleant, ex eo jam utilissimus eorum effectus patet luculentissime Cordatum itaque meum fuit consiium ut, in posterum Sereniss. a prava illa consuetudine se retraheret &marutinum frigus aestivo tempore quam sollicite caveret. Quo effectum est, ut sequenti anno ab hoc malo plane liber evaderet.