Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 142
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Retulit mihi pater, vir litteratus, temperamenti pure sanguinei, sese in pueritia iisdem capitis vitiis &oculorum passionibus diu fuisse obnoxium, quae, frustra omni curatione adhibita, superveniente demum narium haemorrhagia cessassent. Ex succorum in infantibus &pueris abundentia, praesertim si nimium voraces sunt &fructibus vescuntur multifariis, ejusmodi capitis &oculorum vitia progigni, experientia satis confirmat. Sed frustra omnis generis remedia, inprimis externa adhibentur, nisi temperantia in victu tenui, potusque praecipue dilutus &alvi laxitas accedat, qua tumores glandularum in collo, qui fovent &sustinent ob vitium stagnantis lymphae oculorum passiones, commode resolvuntur. Ex omnibus vero optime proficiunt, quae vitiosam lympham a parte affecta ad alia loca derivant &evehunt. Quem in finem usi sumus emplastro nostro vesicatorio frequentissime &felicissime. Interim, sine ullis externis immediate oculis applicatis, quae, nisi cautissime adhibeantur, nocent, feroces oculorum adfectus sanari posse, hac curandi methodo edocemur.