# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 142

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/142

EPICRISIS. Retulit mihi pater, vir litteratus, temperamenti pure sanguinei, sese in pueritia iisdem capitis vitiis & oculorum passionibus diu fuisse obnoxium, quae, frustra omni curatione adhibita, superveniente demum narium haemorrhagia cessassent. Ex succorum in infantibus & pueris abundentia, praesertim si nimium voraces sunt & fructibus vescuntur multifariis, ejusmodi capitis & oculorum vitia progigni, experientia satis confirmat. Sed frustra omnis generis remedia, inprimis externa adhibentur, nisi temperantia in victu tenui, potusque praecipue dilutus & alvi laxitas accedat, qua tumores glandularum in collo, qui fovent & sustinent ob vitium stagnantis lymphae oculorum passiones, commode resolvuntur. Ex omnibus vero optime proficiunt, quae vitiosam lympham a parte affecta ad alia loca derivant & evehunt. Quem in finem usi sumus emplastro nostro vesicatorio frequentissime & felicissime. Interim, sine ullis externis immediate oculis applicatis, quae, nisi cautissime adhibeantur, nocent, feroces oculorum adfectus sanari posse, hac curandi methodo edocemur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
