Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 143
Unproofread scanNot analysed yet
Cui removendae a celeberrimis undique medicis &artificibus remedia, sed frustra, hactenus sunt requisita. EPICRISIS. Graves e chronicas omnis generis passiones solis medicamentis sine convenienti vitae victusque ratione sanari non posse, abunde non experientia solum confirmat, sed &constans antiquissimorum medicorum, inque primis Galeni, adsertio fuit. Si quis enim a quibus originem morbus traxit, ea fugere recusat, quo modo valere is possit equidem non video. Quum vero non laudabilis, principum maxime, ea sit consuetudo, ut praecepta diaetetica vel rarius, vel prorsus non admittant, sed medicamentis jucunde tractari velint; non mirum est, saepius morbos eorum, facilioris alias &promtioris sanationis, sanari non posse. In tali, qualis noster est, longo &difficili admodum affectu levibus diaeteticis quam pharmaceuticis remediis uti solitus sum: Jubeo, ut a vino, cerevisia crassiori, a carnibus, ovis, placentis, acribus, salsis &acidis aegrotantes abstineant; e contrario vero aquam frigidam, quin etiam calidum herbae appropriatae infusum ex aqua, magna in copia pro potu sumant &alvum inprimis laxiorem lenissimis laxantibus seruent.