Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 144
Unproofread scanNot analysed yet
Quod malum, neglecta victus rarione, idoneisque remediis contemtis, in dies majora cepit incrementa; &quia simul rei venereae deditus erat, nec a vini potu liberaliori abstinebat, tam grave factum est, ut in utroque oculo pene visum amiserit. Multos ideo consuluit medicos &variis, quae hinc inde commendabantur, collyriis, sed inani plane effectu utebatur. Ranam per medium discissam interiori oculi parti superimponebat, quod crebro usu ab aliis comprobatum ipsique commendatum nihil proficiebat. Per annum &dimidium hoc molesto affectus malo petiit a me quoque opem. Ego prospexi primo loco diaeteticis remediis &,ne potui assumeret cerevisiam vel vinum, sed aquam frigidam, sussi. Deinde pediluviis valde temperatis frequentius ex meo consilio usus est paulo longiori in iis mora. Tum interdictis omnibus externis simplex tantum &vulgare vt in usum vocet, remedium commendavi, ut videlicet saliua sua jejunus, antequam surgat &postea quoque oculos illinat frequentius. Quibus simplicibus cum diu usus fuerit, accidit, ut, discussa prorsus vitiata materia, visus clarus cum naturali oculorum constitutione restitueretur. EPICRISIS. Sicuti nullae fere partes corporis tam variis vitiis morbisque subjectae sunt, quam ipsi oculi; ita etiam vix ullae ipartes ab improvida externorum, quae collyria vocantur, applicatione grauius patiuntur damnum, quam illi ipsi; siquidem inde graviter exacerbantur &in deterius plane mutantur. Cautissime itaque quod in ejusmodi affectibus, externis, alias maximopere laudatis, utantur medici, tanquam monitum summe necessarium experientia sat edoctus scribo. In praesenti morbo mirabilem sane saliva aegri jejuna oculis inuncta praestitit effectum, quod remedium vulgo etiam non ignotum, Nam subtili suo sale alcalino volatili, quo refertus est penetrans hic humor insignem discutiendi spissescentes humores facultatem habet, hinc non fine insigni fructu in phligtenibus atque tuberculis cutim defoedantibus adhibetur. Ex quibus apparere cuilibet potest, gravia oculorum vitia simplicibus &promtis remediis subinde rectius removeri posse, quam compositis &arte pharmaceutica vel chymica laboriose compositis. De utilitate aquae frigidae in hisce morbis egregie commentatur CELSVS Libr. I. cap. V. Neque vero bis solis, quos capitis imbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest; sed iis etiam, quos assiduae lippitudines, gravedines, destillationes, tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum quotidie perfundendum; sed os quoque multa frigida aqua fouendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius coelum Austri reddiderunt.