# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 15

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CONSPECTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/15

Reliquae paralyseos species & serosa hemiplexia non subitam quidem inferunt mortem; verum difficillimam & eo intricatiorem reddunt sanationem, quo major sensuum internorum vel externorum concurrit laesio, atque non raro miseros per totam vitam discruciant aegrotantes. Si infantes paralysi corripiuntur, eo circa pubertatis annos ab illa nonnunquam vindicari animadvertimus; quod vix unquam contingit in senibus. Hemiplexialateris sinistri periculosior est ea, quae dextrum latus occupat, ob arteriam aortam, ejusque ramos in eo latere copiosius dispersos. Si pars adfecta adhuc dolet, sentit, non nimium frigida, nec extenuata est; spes restat reconvalescentiae, eaque certior, si sormicationis ac puncturarum in ea percipitur sensatio. Paralysis abdominis & artuum inferiorum plerumque lethalis est; & non raro gangraenam resolutarum partium habet comitem. Ceterum omnes paralyticae affectionis vere ac aestate facilius, quam hieme & autumno curantur. XXVI. Febris, si sequitur paralysin, eam sanare dicitur: sed intelli An & quagendum hoc est magis de artificiali, quam naturali febre, atque lis febris solvat pade serosa potius, quam sanguinea paralysi. Enim vero naturalis si fuerit febris, eam vel continuam oportet esse, quae periculo ralysin. nunquam caret, vel intermittentem, quae malum haud tollit. Per artificialem autem intelligimus motum cordis & arteriarum auctiorem, arte concitatum, quo vegete circumactis humoribus stagnantes circa nervos, vel eorum principium succi nonTalis febris pronunquam discutiuntur. & velut resorbentur. vocatur per medicamina paullo acriora & calidiora, nervina, volatilia, per fortiorem corporis, maxime sub solis aestu motum, perque balnea, & cumprimis Lauchstadense & thermarum Verum haec in sanguinea, quae jam febrili motu Carolinarum. sed in serosa dunstipata est, paralysi adplicare neutiquam licet taxat, ubi languet humorum circulatio, locum inveniunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
