Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 152
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam enim talis nimia membranarum acusticarum tensio illum saepius affectum producat, quo acutiores soni non sine molestia &dolore audiri possunt: attamen exinde quoque gravitas auditus cum susurru tinnituque non raro proficiscitur. Hoc vitium post phreneticos, maniacosque morbos crebro remanet; nec non a vehementi capitis, sudore madidi, perfrigeratione, nimiis diuque protractis vigiliis, diuturna capitis ad radios solares expositione, omnibusque causis, quae corpus exsiccant, &succos tenues, roscidos, lymphaticos consumunt, suam trahere observatur originem. VII. De his autem affectibus nobis non est sermo; sed de iis tantum agere constituimus, qui a nimia nervorum &membranarum acusticarum relaxatione vel plenaria atonia oriuntur. Quorum licet tres superius adduxerimus species, eas tamen ita comparatas deprehendimus, ut eandem originem, easdemque causas, licet gradu diversas, agnoscant; quae generatim in humorum ad aures decubitu, &inde pendente relaxatione partium dictarum consistunt. Quod speciatim tinnitum susurrumque attinet; excitatur ille, si causae intra aurem internam adsint, quae nervos acusticos in tremulum ac undulatorium, externis campanarum aut alius corporis sonori sonis similem motum abripere valent. Tales in malo recentiori, corporibusque sanguine plenis non aliae sunt, quam rapidiores ac fortiores arteriolarum, membranas aurium perreptantium, nervosque earum comitantium pulsationes; quae majorem sanguinis ad caput, auresque congestionem &in iis factam stagnationem sequuntur. Hae vero stagnationes si diutius persistunt; distendunt vasa, relaxant membranas, subsistensque sanguis naturali majorem tenuioris seri quantitatem per poros vasorum dimittit; quod intra meatus internos in vapores resolvitur, &se, accedente praesertim ductus Eussachiami obsituctione, indeque impedito tam aëris, quam vaporum exitu.