Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 154
Unproofread scanNot analysed yet
Causa nimirum in ventriculo, &prava alimentorum digestione haeret; unde flatus copiosi generantur, qui distendendo ventriculum ac intestina, comprimendoque vasa abdominis sanguinea humores majori quantitate ad superiores partes cogunt; quorum in aure stagnatio ad tinnitum &auditus difficultatem contribuit. Quemadmodum vero pathemata in primis viis per certa intervalla ingravescunt; ita quoque tristem &dolorificam in capite ac auribus per periodos ludunt scenam. Hinc obauditioni ex hac causa provenienti obnoxii potissimum sunt hypochondriaci, &flatulentis morbis laborantes; in quibus saepius citra omnem expectationem evenit, &brevi iterum evanescit, quod exprimentes dicunt: Es ist mir auf einmahl was vor die Ohren gefallen, daß ich fast nichts hoͤren kan. Hinc etiam observare licet, ejusmodi vitia solis saepe numero stomachicis, cerminativis, &accuratiori diaeta prorsus debellari. Imminuitur porro, vel plane aboletur suditus, a decubitu serosorum humorum vel ad principia nervorum acusticorum, vel ad internas auris cavitates. Prius fit in affectibus soporosis, apoplecticis, hemiplecticis, paralyticis, &iis omnibus, qui a colluvie serosa, cerebrum inundante originem trahunt: quin interdum difficultatem auditus &surditatem post lethargum &insultum apoplecticum sequutam observavi. Posterius contingit 1) si excretiones seri mucidi consuetae per nares, ut in coryza, simul &semel cohibentur, vel sponte cessant; ubi serum illud ad aures decumbit, &membranas acusticas relaxat, praesertim in senilibus ac debilitatis corporibus. 2) critico quasi motu in febribus continuis, exanthematicis, maxime catarrhalibus malignis seu petechizantibus, Hungaricis, &quae caput cum ejus dolore ac delirio afficiunt. In his surdaster ejusmodi status extra dies potissimum criticos evenit, bonique utplurimum ominis esse solet: sed prospiciendum, ut talis obauditio inter initia convenienti medieina debellatur, ne radicata vires medicas eludat. XI. Lento denique pede auditus gravitatem incurrunt, qui per Causae revitae genus inordinatum ut totius nervosi systematis, ita speciatim motiores membranarum acusticarum debilitatem humorumque simul &subiecta impuritatem sibi contraxerunt. Hinc iis vitiis obnoxios potissi- obaudimum deprehendimus senes, cacochymicos, scorbuticos, qui ve- tionis.