Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 156
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. Vemadmodum vix ullus morbus curatur, nisi ejus causa reIndicatiomoveatur, &medendi artificium in eo potissimum consistit, nes curaut justa causa cognoscatur: sic idem in aurium edfectibus est toriae. summopere necessarium. Neque vero in his causarum modo diversitas, sed etiam temporis, per quod durarunt, diuturnitas respicienda; quoniam aliam recentia, aliam inveterata auditionis vitia requirunt curationem. At cum nobis de iis potissimum sermo est, quae ex flacciditate &laxitate nervorum membranarumque &facto ad eas humorum decubitu suboriuntur: eorum curationem tribus recte complectemur momentis, quae in eo consistunt, ut 1) impetus ruentium ad caput humorum derivetur, 2) stagnantes in aure succi discutiantur, &obstructiones referentur, ac denique, ut 3) influxus fluidi nervei sufficiens restituatur, adeoque robur membranarum instauretur. II. Primae indicationi satisfaciunt 1) venaesectiones, quae sanQuamodo affluxus sit guinem imminuendo, aequalem ejus per corporis ambitum circulum promovent, raptumque a capite derivant. derivanvum laxantia, flatuumque excretionem juvantia; qualia, si dus. malum nnilum ini corponibus snguite peuislinle, Ae spunie sul ves. tris obnoxiis recens ortum fuerit, leniora mannata, rhabarbarina, vel clysteres esse debent. Ubi vero inveteravit affectus in subjectis serosis ac pituitosis; efficaciora ex usu sunt laxantia, ut infusa vinosa, quae per epicrasin operantur, &pilulae cephalicae, quarum exemplar supra Cap. I. pag. 18. allegavimus. 3) Pediluvia tepidiora ex aqua fluviatili, furfuribus triticeis, cineribus clavellatis; quippe quae humores efficaciter a capite revocant, &in ambitum corporis exteriorem ac inferiorem invitant.