Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 158
Unproofread scanNot analysed yet
Excitant quidem saevissimos, &tantos cum ardore dolores, qui vix tolerari queunt; sed intra paucas horas ea tormenta, cum redeunte saepius auditu, remittunt. Modus operandi in eo consistit, ut in acriusculis ejusmodi remediis dolorificus in relaxatis membranis sensus excitetur, quo illae ad spasticam contractionem proritantur, eaque discutiunt atque expellunt stagnantes succos. Porro hoc fine laudari solent pinguedo viperarum, oleum amygdalarum amararum, essentia ac medulla castorei, gossypio auribus immittenda; nec non suffitus ex decoctis baccarum lauri, juniperi, florum chamaemeli, sambuci, salviae, verbenae, rorismarini &c. &HARTMANNUS commendat vsporem ex herba absynthii cum lacte decocta auribus admittendum. Vi tertiae indicationis ex usu sunt roborantia tam interna, quam externa. Ex internis egregii sunt usus elixiria carminativa, visceralia, stomachica, praesertim ubi vitium in primis haeret regionibus: ea enim dissipando flatus, juvandoque digestionem, humorum ad caput congestionem praepediunt. Inter externa praerogativam obtinet balsamus vitae mens, qui nerveis partibus, tremulum spasmodicum motum in iis excitando, robur reddit. Prostant hoc etiam fine varii spiritus acustici, ut Mindereri, Mynsichti &c. aqua reginae Hungariae, Anhaltina cum spiritu salis ammoniaci, rorismarini, liquore cornu cervi succinato permixta, auribusque cum gossypio intrusa: &imprimis moschus &ambra auribus amica censeri, &in aquis cephalicis soluta adplicari solet. In humidioribus subjectis, &quae frequenti coryza infestantur roborandi intentione inspergendum raso capiti suadeo pulverem ex succino, benzo è, caryophyllis, radice iridis Florentinae, rasura ligni alo es &c. Quod denique diaetam ac regimen attinet, eam ex superioribus licebit repetere; nec est, quod moneamus, nisi ut caput &aurium confinia ab omni frigido &humido aëre probe muniantur curioseque velentur. Quem in finem, sub vehementiori praesertim zephyri flatu, caput cucupha adversus aëris contumeliam defendere praestat: Cujus haec formula esse potest: Recipe radicis cyperi rotundi, seminis nigelli, succini, benzoes, styracis, iridis Florent: singulorum unciam unam, moschi drachmam semis, florum anthos, lavendulae, rosarum ana pug. tres, serpilli, majorani ana unciam dimidiam. M. F. P.