# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 16

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/16

THESES THERAPEVTICAE. DAralyticos & apoplecticos curaturo morbos, binae potissimum occurrunt indicationes; quarum prior est, ut caussas, quae tam proxime, quam remotius ad intercipiendum fluidi nervei in nervos influxum contribuerunt, removeat; & altera, ut partem affectam, totumque nervorum genus ita roboret, quo pristinum ac naturalem recuperet tonum. Multum vero scire interest, num morbus recens, anne confirmatus sit; propterea quod juxta hanc differentiam diversa instituatur curatio. II. Si mox post primam mali invasionem accersitur medicus, pulsumque celerem cum facie rubicunda deprehendit: non praesentius, nec efficacius ad caussam mali, quae est humorum in capite stagnatio, removendam occurrit subsidium, quam venaesectio. Haec protinus vel in brachio vel in collo instituenda, facta paullo ampliori incisione, ut largo cruor exeat flumine; vel, si plethorica nimium fuerint subjecta, in pede praemittenda, nec dato in superiori parte exitu humores ex inferioribus eo ruant copiosius; tumque adhuc vel in brachio vel venis jugularibus repetenda. Et opus interdum est, ut bis, vel amplius haec sanguinis missio, larga satis quantitate iteretur. §. III. Deinceps, humores stagnantes revellendo, operae pretium faciunt clysteres paullo acriores & stimulantes, qui ex herbis nervinis rutae, majoranae, saturejae, thymi, serpilli, floribus liliorum convallium, oleo chamaemeli, & adjecto stimuli caussa sale gemmae vel ammoniaco, vel etiam urina humana confici, & iteratis nonnunquam vicibius infundi debent. Non minus egregiam laudem merentur pediluvia ex aqua tepidiori, herbisque nervinis, nec non floribus chamomillae, summitatibus millefolii, cineribusque clavellatis parata; quibus pedes profundius immittendi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
