# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 161

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE PRACTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/161

dulcium auri adfectae immittere aut pinguedinem anguillae tepidam instillare. Praeterea nocent vere olea auri improvide infuss. Exterius prosunt fomenta emollientis & paregorica, quorum optimum praebet panis ex furno recenter exemtus, cui balsamus vitae adspergitur. Ubi vero cerumen aurium coagulatum, &,-- aceruquod saepius sit, instar gypsi est induratum; abstinendum a nimio mine induhumectantium & oleosorum, quae vulgo solent commendari, usu. rato. Optimum potius est consilium, sic lac, vel quod melius, ejus cremor tepide ope syphonis infundatur auri, vel vapor ex pane calido, e furno extracto, & discisso eidem immittatur: hic enim blando vapore penetrat & emollit viscidam tenacemque materiam. Quando tuba Eustachiana interius obstructa tinnitui, sur- ab obditatique causam praebet; praeter interna succos viscidos colstructione liquantia & evacuantia, commendantur masticatoria, ut radix ductus Euangelicae, imperatoriae, pyrethri, mastix, zinziber &c. quorum stachiani. vis proxime pertingit ad affectum locum. Laudantur hoc etiam fine sternutatoria, quippe quae motum concussorium excitando saepe expellunt inhaerentem materiam; & eadem in hoc casu opem tulisse, testis est FVLPIVS lib. I. Obs. 35. VII. Cum a nimio sanguinis ac humorum motu ad caput & - a tranauditus organa nimiaque humiditate propter perspirationem spiratione sufficientem cohibitam ibi collecta & secedente pleraeque auprohibita. ditus difficultates suboriantur, maxime omnium curandum est, ut caput in continua & moderata perspiratione conservetur & ab iis omnibus, quae eam sufflaminant, probe defendatur: cujus generis sunt balneum, conclave, in quo aeger dor(Hofm. Syst. T. IV. P. 4.) mit, vappidum & declive, capitis post sudorem refrigeratio, maximeque omnium eius lotio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
