# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 163

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/163

Snes consuetas, alternatim quoque scarificationes eodem numero instituendas & loco potus ordinarii Selteranam vel communem aquam cum quarta vini parte remixtam bibendam suasi. Praeterea a coena vitaque deside, quibus dedita erat, abstinere jussi; &, quae salutares antea fuerunt, Schwalbacenses acidulas iterum potandas, quam experimentum cum fontibus Spadanis denuo faciendum consultius duxi. Balneum vero thermarum Aquis granensium, quae ob minerale sulphur, quo abundant, nimis calidae sunt, quum in morbis capitis, praesertim qui aplethora fiunt, nunquam salutares deprehenderim, reprobavi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
