Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 164
Unproofread scanNot analysed yet
Snes consuetas scarificationes quoque alternis mensibus triduo ante &post novilunium suscipiendas, crebrumque pediluviorum usum cum hirudinum ad venas haemorrhoidum tumentes adpositione suasi: tum vero, ut ab animi affectibus probe sibi aeger temperet, a coena abstineat optimeque corpus contra teris, praesertim autumnalis iniuriam defendat &potui ordinario vinum cum tribus aquae partibus dilutum bibat, consului. Aurium vitio specialius succurrendum duxi essentia moschi cum spiritu rosarum, liliorum convallium &florum chamomillae R. parata, quam bombaci instillatam auri saepius indere jussi. Quibus probe observatis se brevi noster egregie levatum vidit. EPICRISIS. Quando cholerici &haemorrhoidarii auditus vitio obnoxii sunt, scarificationes V. Sne longe efficaciores deprehendi. Insuper notabile in hac morbi historia est, quod in juventute a nimiis lucubrationibus vitaque sedentaria &exorta inde ventriculi imbecillitate malum originem suam repetat, nec perfecte curetur sed per plures annos, maxime si diaetae accedat vitium, affligat. Docemur denique, aurium vitia, praesertim tinnitum gravem &pertinaciorem a sanguinis magis &humorum vitio eorumque motu ad caput &praesertim auditus organa vitioso, quam a partium auditum constituentium laesione ortum trahere, quod tum maxime sit, si malum per tempus remittit, postea revertitur.