Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 165
Unproofread scanNot analysed yet
Jam per tres integros menses gravi haemicrania cum vehementi aurium, inprimis sinistri lateris laborat tinnitu, qui ex somno experrectae ingentes creat molestias &ab humida frigidaque aëris intemperie nunquam non intenditur. Accesserunt insuper aliquot abhinc hebdomadibus dolores in nucha tensivi, qui in brachiis, maximeque sinistro, ad digitos usque protensi misere nostram excruciant. Pedes, qui plerumque frigidi sunt, summa tenet lassitudo, neque, quod maximum est, recto modo &ordine procedit menstrua purgatio; quae cum vitio capitis auriumque exacerbato utplurimum orta per quatuordecim dies durat, copiosa demum muci albi excretione subsequente. EPICRISIS CVM CONSILIO. Recte omnino ea, qua aegrota nostra laborat, affectio dici potest rheumatica capitis, cujus proximam causam in stagnatione &decubitu seri circa membranas capitis &eas maxime, quae aurem internam, praesertim sinistri lateris investiunt, reponendam esse ducimus. Occasionem huic malo praebuit ingens ob excessivam menstruam purgationem motuum vitalium imbecillitas, qua humores hinc inde in partibus nervosis &musculosis stagnantes dolores tensivos &gravativos cum insigni lassitudine inducunt; in intestinis vero flatus &spasticas stricturas seu pathemata hypochondriaca suscitant. Nam instar regulae practicae probe tenendum ess reor; ab inopia &defectu boni ac temperati sanguinis pariter atque a nimia ejus abundantia &capitis &intestinorum morbos, qui mali hypochondriaci consueto nomine veniunt, excitari. In hoc casu primo omnium symptomati urgentiori, atroci videlicet capitis dolori succurrendum duxi, eo quod ea dolorum ac spasmorum indoles ac potentia est, ut universam tam functionum naturalium quam motuum vitalium oeconomiam non modo turbet &pervertat, verum etiam genuinam convenientium remediorum in sanando efficaciam impediat. Praescripsi itaque linimentum nervinum ex quatuor liquoris nostri anodyni &una balsami vitalis parto compositum cum linteo duplicato fronti &temporibus bis de die applicandum, utpote quod discutiente roboranteque &anodyna virtute sua mitigandis capitis doloribus mirifice opitulatur. Deinceps usum elixirii nostri sic dicti visceralis temperati, quod omnibus antipochondriacis palmam praeripit, inter prandium ad roborandam ventriculi &intestinorum vim digestricem, interposito nonnunquam laxante rhabarbarino, ordinatoque pro potu ordinario decocto radicis chinae cum portione cinnamomi &corticum aurantiorum recentium, commendavimus. Quorum remediorum frequenti usu negotium mensium in ordinem redactum, vitiisque primarum viarum sublatis conveniens omnibus solidis partibus robur conciliatum per Dei gratiam effecimus.