Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 167
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quidem ex aula abiens vix ipsum huic severae medicationis legi obtemperaturum credebam; at ille nihilosecius parcam victus rationem tam curate observavit, ut mihi a principe in consilium rursus adscito mirum plane videretur, obesitatem ad ulnae dimidium imminutam pristinamque auditus integritatem exinde redditam fuisse; quod gratissimo animi adfectu nunciabat mihi laetissimus. EPICRISIS. Abstinentiae &inediae tanta vis inest medicinalis, vt non modo in vitiis stomachi omnibus fere, in quibus eam CELSVS Lib. . IV. p. 217. commendat, colluviem crudorum humorum absumendo, calorem &tonum deficientem restituat, verum etiam copiam seri evacuando solidorum tonum intendat, totumque sanguinis circulum cum excretionibus promoveat; ac adeo iis adfectibus, qui ex nimia seri abundantia proveniunt, occurrat insignissime. Recte hinc HIPPOCRATES, Sect. VII. Aph 59. corporibus praehumida carne praeditis famem commendat; namque sua haec efficit sensim atque aequaliter. Et idem quoque Lib. Epidem. VII. aeque ac Celsus in morbis capitis gravioribus exercitium corporis &abstinentiam a carnibus, praesertim pinguibus &vino plurimum collaudat. Vt &ego plena fide testari possum, me in cachexia, ictero, exulcerationibus scorbuticis &variis cutis vitiis, neque minus in affectibus soporosis ¶lyticis sola per inediam cura, quae tantum fit carne pauciori assata fine inflantibus, sine pinguibus, &glutinosis, mirificum effectum vidisse productum. Quoniam itaque haec auditus labes a sola humiditate in auditus partibus stagnante originem suam duxised byl iti Google se mihi visa fuit, sola quoque abstinentia, quae humidum nimium absumit, sublatam eam futuram bono omine iudicavi.