Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 169
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Vir quidam sexaginta annorum, complexionis melanchoAuditus laesio ex vitio lico-cholericae, jam a decem abhinc annis audiendi quadam primarum difficultate ab angina maxime, quacum saepius fuit conflictatus laboravit. Ad abigendum igitur hocce malum suasu medici viarum. cujusdam balsamo Schauriano per aliquod tempus frequenter usus plenariam auditus in dextra aure abolitionem animadvertit. Cumque simul haemorrhoides, quae rite antea fluxerunt, penitus silerent, accidit, ut sinistram pariter aurem, post lenem corporis motum aut sub inclinato paululum capitis situ vehemens susurrus sibilusque afficeret, quem ex ventriculo cibis repleto ortum ducere judicans ita sermone exprimebat: Er fuͤhle recht, wie es Ihm von unten hinauf als ein Wind hinein fahre. Quae cum ita sint, ne audiendi facultate in altera aure aeque privatus plane surdus euadat, vehementer metuit. EPICRISIS. Quemadmodum reliqua capitis &nervorum vitia ex pravis maxime humoribus oriuntur in prima regione stagnantibus, dum molesta partium nervosarum vellicatione spasmos concitant, quibus alienus cum sanguine minus puro humor ad caput delatus ibi stagnat motumque &sensum pro diversitatè (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4) locorum ac nervorum varium adigit: ita quoque in praesenti hoc casu gravis aurium cum obauditione tinnitus ex primae regionis vitio suos mutuari natales recte statuitur.