# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 170

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/170

Quod vero si incidit, nihil ducimus consultius, quam ut medicus ad corruptos in primis viis humores & abhinc prodeuntes peruersos sanguinis ac humorum motus mentem probe aduertat. Crassissimus enim error est eorum, qui neglecta in capitis affectibus prima regione ad caput tantummodo respiciunt variaque nervina, cephalica & nimis calida remedia adhibere solent, quibus tantum abest, ut nervorum systema roboretur, ut potius humores stagnantes mirum exacerbentur, adeoque haud mirum videri possit, quare balsamum illud Augustanum in auditu disficili plus detrimenti attulerit, quam emolumenti. Memini me molestum aurium tinnitum crebrius infestantem in hypochondriaco, qui alvi erat adstrictioris, paulo maiori dosi lapidum cancrorum cum aqua frigida sumtorum praesentaneo auxilio mitigasse; quod pariter in senibus, in quorum ventriculo ingesta facile coacescunt, ame observatum est. Ceterum praesenti huic aegroto consilium dedi, ut una cum pulvere nostro praecipitante quatuordecim numero pilulas balsamicas alternis diebus sumeret.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
