Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 176
Unproofread scanNot analysed yet
Et in hac confirmamur sententia, si consulamus anatomicas eorum sectiones, qui in vita fuerunt aphoni: sic testatur BONETVS in sepulchr. anat. LI. Sect. 22. obs. 7. se in viro ex melancholia in furorem abeunte, &aphono ad mortem usque manente, cerebrum siccissimum, nervorumque origines siccissimas solitoque graciliores, lingua illaesa, reperisse; &obs. 20. casum allegat ex RIVERIO, de balbutiente mortuo, in cujus cerebro circa nervos linguales cystis reperta fuit, foramen habens, &continuum serum plorans. Quicquid igitur influxum fluidi nervei in nervos motui linguae destinatos remorari valet; id ad aphoniam contribuit. Praecipua hinc confideratio debetur linguae paralysi, quae vel antecedit, vel sequitur affectus hemiplecticos &apoplecticos. Talis nonnunquam occurrit in senibus, corporibusque valde languidis ac debilitatis; &si sola est, praesagit plerumque hemi-vel apoplecticum affectum, si vero hunc excipit, cum torpore ipsius memoriae ac ingenii complicatur, &prioris morbi recursum minatur. Lingua tali in casu ordinario est tumida, flaccida, semistupida, minusque mobilis, gustus imminutus, &in hemiplexia in alterno tantum latere vitiata, VI. Levioris praesagii est aphonia, quae ex serosorum humorum stagnatione, vel plane secessione, nervos quinti paris ad linguam tendentes comprimente proficiscitur; neque tamen minus gravis est, curationique satis rebellis. Haec fit post excretiones ac exanthemata serosa, intus acta, fovente cum primis tempestate humida ac pluviosa. Sic observationes de aphonia post sudores cohibitos in A. N. C. Vol. III. obs. 82. pest catharrum non rite tractatum in FORESTOL XIV. obs. 32. &A.N.C. Vol. II. obs. 67. post variolas relicta ibid. Vol. 1. obs. 112. relatas legimus. Ejusmodi secessio seri ad nervos linguales per externam quoque violentiam, ictum vel casum produci potest: unde aphoniam ex casu ab alto subortam describit POTERIVS Cent. II.