# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 178-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO CVM CAVTELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/178-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/178-2

CVRATIO CVM CAVTELIS. PRACTICIS. Aphoniam curaturus eo respicere debet, ut primum caussas influxum fluidi nervei in nervos linguales, hos comprimendo remorantes removeat, & deinceps robur earum partium confirmandum curet. Quemadmodum vero illae caussae multum inter se differunt: ita variam quoque medendi rationem exigi, quilibet perspiciet; facileque colligetur, eam aphoniam, quae caussae intra ipsius cranii thecam reconditae debetur, sanationem admittere non nisi difficillimam. II. Quae igitur ex vera linguae paralysi suboritur aphonia; Cura aphoposcit feri ad nervos & cerebrum decumbentis discussionem niae ex lin& evacuationem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
