# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 178

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/178

IX. Dantur adhuc aliae caussae, quae in dispositis ad aphoniam plurimum contribuunt. Tales sunt abusus potuum spirituosorum, & frequens crapula, unde aphoniae ex ebrietate ortae jam HIPPOCRATES 5. aph. 5. meminit. Porro huc spectat gravis terror, & refrigeratio partium praesertim inferiorum: quae momenta eo magis pernicialem vim exserunt, si tempore, quo naturales fluunt haemorrhagiae, incidunt. Nec silentio praetermittenda tempestas pluviosa, & commoratio in locis humidis, maxime in subjectis pituitosis ac catharralibus. Prognosis aphoniae pro ejus caussis varia est: quae enim ex vermium vitio, vel in passione hysterica, aut mensium difficili eruptione accidit, curatu facilis, est; quae vero linguae paralysin pro caussa agnoscit, omnem fere respuit sanationem; aut sanata facile redit affectumque cerebri graviorem praesagit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
