# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 18

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/18

ferunt opem volatilia urinosa, naribus adplicita; e quibus primarium locum occupat spiritus salis ammoniaci cum calce viva paratus, & oleo maioranae vel rutae permixtus. Non minus suam merentur laudem sternutatoria, cumprimis si nervina simul fuerint; quippe quae non modo motum nervis inferunt, verum etiam materiam serosam per nares educunt. Formula talis esse poterit: Recipe herbae maioranae, florum liliorum convallium ana drachmas duas, herbae mari Syriaci, florum benzoes, caryophyllorum aromaticorum ana drachmam dimidiam, castorei pulverisati grana decem. M. D. S. Schnupff-Toback, VII. In rebelli affectu, ad derivandum serum stagnans efficacissima sunt cauteria, ut vocant, actualia, nuchae inter secundam & tertiam, vel hanc & quartam colli vertebram inurenda, quorum virtus sicut à vetustissimis medieorum magni aestimatur, ita recentioribus etiam exemplis confirmata datur à Clarissimo ERNDTELIO in Warsavia physice illustrata pag. 185. At quum delicatior nostri seculi genius non permittat, tam terribili, quale videtur, uti remedio; solemus substituere setacea, eaque nuchae admovere; vel si nec ea arriserint, vesicantia remedia aut nuchae aut pedibus imponere. Posterior locus in subjectis senfibilioribus priori praeferendus: eo quod a vesicatorio cervici adposito, convulsivos partis non affectae motus supervenisse, compertum fuit. VIII. Si magis inveteratum fuerit malum praeter dicta, convenientia evacuantia in usum sunt vocanda; ut iis humores a capite sensim revellantur & evacuentur. Et primo quidem purgantia oportet simul esse balsamica; qua laude pilulae gaudent ex extracti colocynthidis, aloes, hellebori nigri, refinae ladani, ligni aloes, florum benzoes, salis succini, myrrhae, balsami Peruviani ana scrupulo uno, mercurii dulcis drachma semis, camphorae, salis volatilis cornu cervi ana granis quatuor paratae, si viginti quatuor ex scrupulo formentur, & quatuordecim pro dosi si propinentur. Inter diaphoretica palmam obtinet spiritus cornu cervi succinatus, cum liquore anodyno minerali adjecta castorei essentia, & decocta lignorum ex ligno sancto sassafras, santalo, rad. chinae parata.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
