Latin
CVRATIO CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 181
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Si spasticae constrictiones faucium &linguae aphoniam Externoproduxerunt; uti fit in hystericis &hypochondriacis paroxysrum anodymis, in quibus deglutiendi juncta est difficultas: plus juvant norum usus Commendantur externa paregorica, quam interna remedia. nimirum eo fine frustulum castorei, vel nucistae, vel theriacae, vel salviae sub lingua detentum, aut balsami vitae cum liquore anodyno mixti paucae guttae linguae instillandae. Praeterea operae pretium faciunt clysteres carminativi, fotus &insessus emollientes ac pediluvia. IX. Quae denique vitio vermium intra canalem intestinorum Aphoniae stabulantium fit aphonia: facile curatur anthelminticis, ac iis ex vermiremediis, quae stricturas intestinorum demulcent. His enim bus curatio quiescentibus, redit loquendi facultas; sed nondum sublata caussa, quam vermes praebent, saepius iterum aboletur. Quare sub quiete spasmorum opera est danda, ut ingrati hospites convenientibus e corpore proscribantur adminiculis.