Latin
EPICRISIS VTRIVSQVE CASVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 182-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS VTRIVSQVE CASVS. In hoc utroque easu debetur aphonia congestioni sanguinis ad caput; quae per partium inferiorum refrigerationem fuit provocata, &quidem majori cum periculo in priori casu, ubi simul cohibita sunt menstrua. Adplicata in hisce casibus mox Dic ab initio specifica cephalica, volatilia &nervina plus nocent, quam prosunt, siquidem flagnantem sanguinem magis commovent, &calefaciunt. lis potius opus est remediis, quae derivant a capite congestionem, &infernarum partium stricturas demulcent: quorum primaria sunt pediluvia &sanguinis missiones.