# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 182-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS VTRIVSQVE CASVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/182-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/182-2

EPICRISIS VTRIVSQVE CASVS. In hoc utroque easu debetur aphonia congestioni sanguinis ad caput; quae per partium inferiorum refrigerationem fuit provocata, & quidem majori cum periculo in priori casu, ubi simul cohibita sunt menstrua. Adplicata in hisce casibus mox Dic ab initio specifica cephalica, volatilia & nervina plus nocent, quam prosunt, siquidem flagnantem sanguinem magis commovent, & calefaciunt. lis potius opus est remediis, quae derivant a capite congestionem, & infernarum partium stricturas demulcent: quorum primaria sunt pediluvia & sanguinis missiones.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
