# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 184-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/184-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/184-2

EPICRISIS. Varia & terribilia subinde sunt, quae a verminosa progenie in nervosarum partium systemate concitantur symptomata. quorum quidem caussam ego non tam in rosione tunicarum intestinalium nervearum, quam potius in exhalationibus acribus causticis, quae ex vermium corpore & excrementis exspirant; quibusque omnis generis insecta scatent, reponendam esse statuo. Innumera fere sunt, quae adversus peregrinos hosce & virulentos corporis hospites habentur & venditantur remedia; sed ego praeter mercurium dulcem cum purgante, ut resina gialapp. vel diagryd.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
