# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 187

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/187

EPIQuam efficax atque egregium in plurimis senum morbis & avertendis & abigendis remedium sit venaesectio, vel sola haec observatio evincere potest. Neque deficit ratio: in aetate enim provectioribus, maxime si firmo adhuc stomacho & integra appetentia gaudent, ob exercitationis defectum corporisque inertiam non tam facile, ut in juvenibus, superabundantis sanguinis consumitur copia: & si natura ab hoc onere minus sese liberat, necesse utique est, ut arte subtrahatur; quod venae incisione perficitur commodissime. Perperam igitur & male fundata inductus ratione sanguinem inter dies caniculares evacuare prohibuit medicus, quod tamen eo magis fuisset necessarium, cum ea tempestate sanguis nimius ob auctum expansionis & orgasmi gradum facile hinc inde in partibus nobilioribus subsistere & graves admodum inducere valet aegritudines. Nec dubitandum, quin in nostro casu a simili cruoris in capitis venis stagnatione, levior ille apoplexiae insultus cum sermonis difficultate originem duxerit; quo fine ego in curatione adornanda primo omnium venam in brachio tundendam cum praesentaneo aegri levamine commendavi. Dein vero clysteres emollientes ventri infundere & ad effraeniorem sanguinis motum compescendum aliquot per intervalla pulveris nitrosi doses porrigero jussi, subjuncto simul infuso theiformi, ex herba melissae, beton. cardui bened. floribus salviae & anthos composito, quod cum paucis olei macis guttulis sacharo infusis bibere aeger debuit. Ceterum hac morbi historia confirmamur, nulli fere morbo quam apoplexiae aphoniam sociari frequentius, adeo, ut etiam aliquod tempus post non raro remaneat & facillime generetur, si a stagnante intra caput sanguine serum secedens poros cerebri penetrat & radices nervorum relaxando sensum motumque earum partium, ad quas nervi excurrunt, hebetat ac labefactat,

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
