# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 189

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/189

Addit deinde, alvum plerumque aridam esse, jam nihil dejicere, jam vero sicca, rotunda atroque humore bilioso circumfusa; urinam parcam reddi, acrem & biliosam, multum flatuosi spiritus in praecordiis esse, ructus putridos, graveolentes ex ore ferri, nonnunquam & humidum quoddam acre cum bile rejici, faciem impallescere, arteriarum motus parvos esse, pigros atque invalidos, & aegros in sumendo cibo esse avidissimos. III. Signa, quae maniam indicant, idem gravissimus Auctor ita Signa maniae. describit: Ad iram excitati maniaci furore penitus insaniunt, quidam magnum spatium decurrunt, nonnulli vociferantur; alii ab hominum conspectu in solitudinem fugiunt & secum tantummodo versantur; alii sua membra dilacerant. In summo aegritudinis impetu variis secundum quietem visis perturbantur, immoderate venerem concupiscunt & palam sine ullo aut pudore aut timore concumbunt. Cum vero inclinatus est morbus, stupidi, quieti, moestique sunt; in notitiam quoque morbi venientes sua calamitate miseriaque tristantur. Et haec sunt, quae morbum aut praesentem aut declinantem comitantur symptomata; paucis nunc, quae in artis exercitio diligentius annotavimus signa maniam antecedentia nos suppeditabimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
