# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 19

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/19

Non satis porro laudanda in morbis capitis serosis est virtus diureticorum, ac speciatim succinatorum medicaminum: e quibus essentia succini, cum antimonii tinctura acri principem fere tuetur locum. IX. Qui diutius morbis paralyticis detinentur, simulque geneRoborantiris nervosi debilitate laborant: roborantibus medicinis, praeter um usus inrectum vivendi genus sibi debent prospicere. Et hoc nomine spiserosa & ritus salis ammoniaci vrinosus cum aqua liliorum convallium ita invetorata mixtus, vt vna spiritus tres aquae partes recipiat, magnam mereparalysi. tur commendationem. Parari quoque potest elixir nervinum ex essentia gentianae rubrae, corticis cascarillae, tinctura antimonii aeri, liquore anodyno minerali & macis ac cinamomi oleo; idque ex infuso melissae, quod citri fovet cortices, exhiberi. Qui adpetitu languente & stomachi debilitate vexantur, iis viscerale nostrum elixir, vel electuarium, quod cortex chinae ac cascarillae ingreditur, magnas feret suppetias. Nec, praesertim senibus, convenientius quicquam erit balsamo vitae nostro, si ad aliquot guttas mane, cum infuso melissae sumatur. Inter externa sensum & motum excitantia, varia sunt, quae com- De extermendantur. Ab antiquissimis temporibus inclaruerunt fortiores nis sensum partis adflictae cum pannis asperioribus frictiones; vel si sensus de- motumque fecerit, summam cutim vel urticis caedere vel praemissa frictione excitantieum squilla per medium dissecta siccas cucurbitulas applicare soli-bus. ti fuerunt. Egregiae etiam sunt resolutarum partium inunctiones cum spiritu salis ammoniaci, nec non vini camphorato: nec spem fallet vinum vetus Rhenanum, cum roremarino floribus chamomillae Romanae spicae & caryophyllis aromaticis leni calore digestum, cumque linteis quadruplicatis plicatis spinae dorsi, ossi sacro, artuumque iuncturis inunctum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
