Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 192
Unproofread scanNot analysed yet
Vasa durae &piae matris sanguine crasso turgida &in hac varicosa apparebant, e sinu falciformi concretio sanguinis atri in polyposam substantiam concreti extrahebatur atque ventriculis cerebri livescens serum innatabat. VII. Quibus recte &diligenter perspectis sedem &interiorem horum deliriorum causam jam clarius exponere atque ex his suppositis singulorum non nominalem sed realem exhibere definitionem, in proclivi est. Melancholia igitur est firmior cum mente alienata phantasia, certis objectis valide inhaerens, cum diuturno animi angore, inquietudine, metu &tristitia fine ulla causa manifesta juncta, a valde difficili sanguinis copiosius in cerebro congesti ac stagnantis per vasa ejus progressu oborta. Mania vero est violenta insania cum temeritate &ingenti membrorum robore conjuncta, a vehementiori sanguinis crassi, copiosi &melancholici per cerebri vasa cum magno aestu transpressione proveniens. Phrenitis denique est insania cum febre, astasi sanguinis inflammatoria in vasis cerebri orta. VIII. Sedem igitur omnis delirii in cerebro esse, clarissime intelligitur, quam etiam ipse HIPPOCRATES libro de morbo sacro probe agnovit, hac parte, inquiens, sapimus &intelligimus &videmus &audimus, &turpia &honesta cognoscinus, &hac ipsa etiam insanimus. Nam cerebrum omnino est pars illa corporis nobilissima, in qua plane occulto &inperscrutabili modo divina sapientia eminens &valde sublime mentis sive spiritus immortalis, neque minus ingenii, phantasiae &memoriae sensuumque externorum recondere voluit domicilium. Quamvis vero istius principii intelligentis &sensitivi natura &essentia, ex qua ejus effectus ac facultates profluunt, plane sit abstrusa &menti humanae incognita, id tamen per accuratam &attentam observationem didicerunt medici quod pro diversa sanguinis natura, conditione &motu per cerebri vasa eminentes illae facultates animae tam rationalis quam sensitivae mirifice varient, immutentur &pervertantur, adeoque morum, inclinationum &desideriorum differentia ex hoc fundamento explicari debeat. Id quod jam olim in dissertatione de temperamento fundamento morum &morborum fusius deduxi. IX.