Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae caussa per nervos sensum motumque corpori praestet, multis quidem eo usque agitatur controversiis; nos vero non aliam, scopo praesertim medico magis accomodatum agnoscimus, quam fluidum subtilissimum, lymphaticum puriori aëreo-aetherea elastica substantia imbutum, quod ab arterioso sanguine intra cerebri, cerebelli, medullaeque spinalis canaliculos secretum, &in tubulos fibrillarum nervearum, ex his in nervos, &denique omnes totius corporis nervosas partes truditur. Fluidum hoc sufficienti quantitate, &proportionato impetu in nervos &nervosas membranas producit horum tensionem: qua recte constituta, sensus motusque per totum corpus optime vigent, ipsique nervi naturali tono &elatere praediti dicuntur. Robusti autem vocantur nervi, si particulae minimae illos constituentes ita cohaerent, ut vi fluidorum naturali, quin &hac paullo majori superandae existant pares: a qua, si ob cohaesionem laxiorem superantur, debilitatis genus nervosum accusamus. IV. Nervus naturaliter tensus fluido nunquam non plenus est: hinc in ultima sui extremitate vel leviter attactus, impressum sibi motum juxta hydraulicas leges ad cerebrum &commune sensorium usque incredibili celeritate propagat; haud secus, ac si tubulum aqua repletum, &in utraque extremitatum vesica munitum videas, qui motum uni extremitati impressum, protinus cum digito alteri extremitati incumbente communicat &hanc sensuum nomine significamus actionem: Motus voluntarii instrumenta sunt musculi, ex fibris nerveis seu tendinosis, &carneis, quae fibrillis nerveis undique sunt intertextae, compositi; qui hunc in modum suas perficiunt actiones.