Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Qvum exeretiones tam naturales quam extraordinariae &consuetae suppressae vel impeditae praecipuam gravium &difficilium morborum causam constituant, tum quam maxime id in paralyticis &aliis capitis &nervorum affectibus observatur. De quo etiam praesens morbi historia testatur. Vna illius caussa est fonticuli exsiccatio; qua factum est, ut serum copiosius in corpus retrocederet, &tandem ad medullae spinalis erus sinistrum decumberet. Altera, maioris ponderis debetur imminuto haemorrhoidum fluori; unde sanguinis in tam plethorico corpore retentus, &superiora versus congestus, serosam demum dimisit portionem. Cui quidem eventui occasionalem hiemalis tempestas dedit caussam, quae, ob impeditiorem sub ea transpirationem, mirum quantum his producendis favet morbis. Et praeservari hunc insultum paralyticum potuisse, extra dubium est; si eo, quo illustrissima comes ex itinere reversa, corporeque obesior facta fuit, tempore, vena tusa, aut ano admotae fuissent hirudines. Quibus omissis, omnis utique curandi cardo in eo constitit, ut haemorrhoidalis revocaretur excretio: quam licet obtinere non licuerit; attamen satis fuit, seri lividi magnam per anum effluxisse copiam. Quum enim accessit demum sudoris per blanda pediluvia provocatio, &hinc facta seri vitiosi evacuatio; auspicatus omnino, malo existente recentiori, evenire debuit eventus. OBSERVATIO. VIII. Vir septuagenario major, macilentus, vasisque capacio ribus praeditus, constitutionis sanguineo melancholicae, in iu ventute ex vita sedentaria, multisque lucubrationibus sibi me lancholiam hypochondriacam contraxerat, sed per congrui adminicula, maximeque motum corporis illam debellaverat Ab hinc sub venae sectione, bis quotannis repetita, &frequenti corporis exercitio, quo alvum lubricam servari dixit, integram ad senectutem usque conservavit valetudinem.