# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CONSPECTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/2

Quae caussa per nervos sensum motumque corpori praestet, multis quidem eo usque agitatur controversiis; nos vero non aliam, scopo praesertim medico magis accomodatum agnoscimus, quam fluidum subtilissimum, lymphaticum puriori aëreo-aetherea elastica substantia imbutum, quod ab arterioso sanguine intra cerebri, cerebelli, medullaeque spinalis canaliculos secretum, & in tubulos fibrillarum nervearum, ex his in nervos, & denique omnes totius corporis nervosas partes truditur. Fluidum hoc sufficienti quantitate, & proportionato impetu in nervos & nervosas membranas producit horum tensionem: qua recte constituta, sensus motusque per totum corpus optime vigent, ipsique nervi naturali tono & elatere praediti dicuntur. Robusti autem vocantur nervi, si particulae minimae illos constituentes ita cohaerent, ut vi fluidorum naturali, quin & hac paullo majori superandae existant pares: a qua, si ob cohaesionem laxiorem superantur, debilitatis genus nervosum accusamus. IV. Nervus naturaliter tensus fluido nunquam non plenus est: hinc in ultima sui extremitate vel leviter attactus, impressum sibi motum juxta hydraulicas leges ad cerebrum & commune sensorium usque incredibili celeritate propagat; haud secus, ac si tubulum aqua repletum, & in utraque extremitatum vesica munitum videas, qui motum uni extremitati impressum, protinus cum digito alteri extremitati incumbente communicat & hanc sensuum nomine significamus actionem: Motus voluntarii instrumenta sunt musculi, ex fibris nerveis seu tendinosis, & carneis, quae fibrillis nerveis undique sunt intertextae, compositi; qui hunc in modum suas perficiunt actiones.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
