Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 200
Unproofread scanNot analysed yet
Postea enim sanguis in uterum confluit velut efftaxurus: cum igitur osculum exitus non fuerit apertum, sanguis autem amplius influxerit propter cibos &corporis augmentum, tum sanguis non habens effluxum prae multitudine resilit ad cor &ad septum transverjum. Cum igitur haec repleta fuerint, cor fatuum sit, deinde ex fatuitate torpedo, postea ex torpedine delirium apprehendit. XXIII. Ex quibus jam dictis &adductis facile reddi poterit ratio, quare &mali hysterici &hypochondriaci melancholia frequentissimum sit symptoma. Res enim in theoria medica pervulgata &satis perspecta est, ex atonia viscerum &impeditiori sanguinis crassioris ac copiosioris per haec transitu spasmos &flatus in abdomine progigni, a quibus tanquam ex fonte omnia illa, quae hypochondriacis &hystericis obveniunt pathemata profluunt &derivari possunt. XXIV. Hisce expositis respiciendum erit ad ea, quae ad sanguinis crassioris genesin &stagnationem in partibus multum conferre valent, inter quae primo loco otium &vitam laboris expertem ponendam esse arbitramur, quae tam ad ingignendum morbum hypochondriaco-hystericum, quam ad subsequens inde delirium plurimum omnino valet. Sicut enim conveniens corporis exercitatio egregium solidis partibus robur addit, humoresque fluxiores reddit &vegetiorem eorum circuitum promovet; ita ex hujus defectu vires corporis cum omnibus suis functionibus labefactari, salutares &naturae solennes excretiones imminui, humores subsistere ac mora crassiores ac lentiores fieri quotidiana observatione deprehendimus. Quae omnia longe graviora fiunt, si jungitur solitudo &homines ab omni conservatione remoti vivunt in se quasi conversi; tum enim variae menti inanes &minus jucundae imagines falsaeque ideae, cum quibus aegre colluctandum est, sistuntur. XXV. Neque ex causis remotioribus esculenta &potulenta excludenda sunt.