# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 200

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/200

Postea enim sanguis in uterum confluit velut efftaxurus: cum igitur osculum exitus non fuerit apertum, sanguis autem amplius influxerit propter cibos & corporis augmentum, tum sanguis non habens effluxum prae multitudine resilit ad cor & ad septum transverjum. Cum igitur haec repleta fuerint, cor fatuum sit, deinde ex fatuitate torpedo, postea ex torpedine delirium apprehendit. XXIII. Ex quibus jam dictis & adductis facile reddi poterit ratio, quare & mali hysterici & hypochondriaci melancholia frequentissimum sit symptoma. Res enim in theoria medica pervulgata & satis perspecta est, ex atonia viscerum & impeditiori sanguinis crassioris ac copiosioris per haec transitu spasmos & flatus in abdomine progigni, a quibus tanquam ex fonte omnia illa, quae hypochondriacis & hystericis obveniunt pathemata profluunt & derivari possunt. XXIV. Hisce expositis respiciendum erit ad ea, quae ad sanguinis crassioris genesin & stagnationem in partibus multum conferre valent, inter quae primo loco otium & vitam laboris expertem ponendam esse arbitramur, quae tam ad ingignendum morbum hypochondriaco-hystericum, quam ad subsequens inde delirium plurimum omnino valet. Sicut enim conveniens corporis exercitatio egregium solidis partibus robur addit, humoresque fluxiores reddit & vegetiorem eorum circuitum promovet; ita ex hujus defectu vires corporis cum omnibus suis functionibus labefactari, salutares & naturae solennes excretiones imminui, humores subsistere ac mora crassiores ac lentiores fieri quotidiana observatione deprehendimus. Quae omnia longe graviora fiunt, si jungitur solitudo & homines ab omni conservatione remoti vivunt in se quasi conversi; tum enim variae menti inanes & minus jucundae imagines falsaeque ideae, cum quibus aegre colluctandum est, sistuntur. XXV. Neque ex causis remotioribus esculenta & potulenta excludenda sunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
