Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 204
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI. Deinde non ignorata pertio medico erit haec peculiaris mentis morborum indoles &ab aliis differentia, quod longo interdum spatio plane sileant &intermittant, ita prorsus, ut homines perfecte sani mentisque compotes interea habeantur; certis vero temporum periodis, maxime circa solstitia &aequinoctia, sub quibus exorti fuerunt, revertantur. Quodsi vero talis morbi genius est, neutiquam de salute desperandum est, si modo medicus malum radicitus exstirpare satagat &ipse aeger observenda probe observet. Audiamus de hoc acutissimum ARETAEI iudicium, quod lib. 3. his verbis expressum legitur: furor &intermittit &diligenti curatione radicitus evellicur, sed intermissio non sincera est, quando per se furor desinit, cum non congruenter aut medela, aut temporis anni clementia curatur. Nonnullos namque qui penitus soluti morbo videbantur, aus veris tempus, aut error in victu, aut ira casu aliquo proritata denuo ad furorem revocavit. §. XXXII. Singularem deinde meretur animadversionem, quod natura apud maniacos interdum optime suas tum naturales tum vitales observet functiones, ut ideo nonnisi raro alio corripiantur morbo, utut plurimae ad morbos disponentes externae causae non deficiant. Inde quoque delirantes non facile epidemice grassantibus morbis sunt obnoxii. Neque desunt exempla eorum, qui sub gravibus his mentis affectibus ad septuaginta &plures annos vitam produxerunt.